Latin
Lines 1.225-1.253
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.225-253
Not analysed yet
[p. 44] Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater: Minime, quia illius incurabilis est morsus, nec medicis artibus eius avarasfugiemus manus. Filius: Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus? Pater: Fac sicut dicit versificator quidam:
Quod vitare nequis constanti sustine mente!
Sic quae dura fuit mors tibi mitis erit.
XXXII. Exemplum de philosopho per cimiterium transeunte .
Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiteriumlaminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam; sed inea versus inscripti verba sepulti praetereuntibus loquentis exprimebanthoc modo:
Verba mortui cuiusdam .
Tu prope qui transis nec dicis: aveto! resiste,
Auribus et cordis haec mea dicta tene:
Sum quod eris; quod es, ipse fui, derisor amarae
Mortis, dum licuit pace iuvante frui.
Sed veniente nece postquam sum raptus amicis
Atque meis famulis, orba parente domus
Me contexit humo deploravitque iacentem
Inque meos cineres ultima dona dedit.
Inde mei vultus corrosit terra nitorem,
Quaeque fuit formae gloria magna iacet.
Meque fuisse virum nequeas agnoscere, si iam
Ad visum fuero forte retectus humo.
Ergo Deum pro me cum pura mente precare,
Ut mihi perpetua pace frui tribuat.
Et quicumque rogant pro me, comportet in unum,
Ut mecum maneant in regione poli.
Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus.
XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura .
Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in pervioomnibus atrio posita. Ad quam plurimi convenerunt philosophi, de quibusunus ait:
Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo facitthesaurum.
Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiuntei ulnae.
[p. 45] Alius: Heri populo imperavit: hodie populus imperat illi.
Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula valuitdevitare.