# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.4-13

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.4-1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.4

Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono. Nihil enim in humanis inventionibus perfectum putatphilosophus.
De timore Dei .
Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo: Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui veronon timet Deum, timet omnia.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum, obedit Deo.
Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare, et incredibile est; si enim vere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit.
De ypocrisi .
Dixit Socrates discipulis suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientesin eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quod dicis. Qui ait: Dimittite ypocrisim!Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultovero inobedientem esse. Dicit ei unus ex discipulis: Estne aliud genusypocrisis, unde homini cavendum sit? Dicit Socrates: Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur[p. 3] et ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori deserviat: Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit! vel: non, utin maiori reverentia habeatur et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non participent. Videte igitur ne hac seducti laboris vestri praemioprivemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne inde gloriamhabere quaeratis!
Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris.
De formica. De gallo. De cane .

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
