Latin
Lines 1.91-1.94
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.91-94
Not analysed yet
IX. Exemplum de vindemiatore .
Perrexit quidam ut vindemiaret vineam. Quod uxor illius videns intellexitillum circa vineam diutius moraturum et misso nuntio convocat amicum conviviumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns; veniensque ad portam suae domushostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit. Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemvideret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narravitque ei totum ut acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniatde sano ut mihi evenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis. Apponensque os suum ad oculum sanum tantum fovit quousque amicus a locoubi absconditus erat viro nesciente discessit. Tandemque se erigens: Modo, inquit, karissime vir, sum secura ne simile de hoc oculo eveniat, qualede altero evenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere. --Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendavi; nec quod inde scio pro divitiisArabum commutare volo. Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere! --Faciam, inquit magister: [p. 15]
X. Exemplum de lintheo .
Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit. Quaecommota pro filia favit amori et convocans procum eundem coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et hostium pulsavit. Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea domino aperuit. Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit; nam quiescerevolebat quia lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod vidensmater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et extrahens lintheum vetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et alterum filiae sublevandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum. Cui maritus: Et tu, domina, scis tale lintheum parare? Et illa: O fili, multa huiusmodi paravi. --Adhaec discipulus: Mirabile quid audivi; sed vellem ut amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.