# Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.95-97

Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis, Lines 1.95-1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alfonsi/petri-alfonsi-disciplina-clericalis/1.95

XI. Exemplum de gladio .
Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam iuvenem quendam amavit, quod suae matri protinus indicavit. Illa vero amori consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem. Quibus epulantibus dominus veniens ianuam pulsavit. Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit. Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat. Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus vetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat! Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara domina? Tunc mulier: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum, et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere volebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas, domina, quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. --Discipulus: Miranda dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Volo tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit grave dicas. Quanto enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt verba. Dic ergo unum quod longa verbositatemeas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingatinter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid, care magister, quid tandem accidit? Magister:
XII. a). Exemplum de rege et fabulatore suo .

---

Alfonsi, PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alfonsi.disciplina.html.
