Latin
11
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 11
Unproofread scanNot analysed yet
In Salmon, ut sensibiles in Domino omnia probemus, et sola ea quae bona sunt teneamus (I Thess. V), et sensibus perfecti, malitia parvuli simus (I Cor. XIV). Hoc quoque sentiamus in nobis quod et in Christo Jesu, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II), et reliqua; et unanimes unum sentientes, uno ore honorificemus Dominum, ac sacrae sensibus Scripturae instructi, efficiamur Domini docibiles. Sancto dicente Isaia: et erunt omnes docibiles Dei (Isai. LIV. ; Joan. III).