# Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 12

Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alphanus-beneventianus/explanatio-eorundem-nominum-ab-eodem-compilata/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alphanus-beneventianus/explanatio-eorundem-nominum-ab-eodem-compilata/12

In Booz, uti confortemur in Domino, et viriliter agamus, Christo confirmante manus nostras ad praelium, et digitos nostros ad bellum, ut robore patientiae firmati omnia tentationum genera sufferre, et de inimicis triumphare possimus, timentes quoque illud Apostolicum: Quomodo, ait, facti estis quibus facte opus sit, non solido cibo (Hebr. V)? Perfectorum autem est solidus cibus virorum, qui exercitatos sensus habent ad discretionem boni et mali. Tati fortitudine roboratus est ille qui dicebat: Omnia autem possum in eo qui me confortat (Philipp. IV).

---

Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1354/tmp1354/tmp1354.tmp1354.opp-lat1.xml.
