Latin
13
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 13
Unproofread scanNot analysed yet
In Obed, ut serviamus Domino in laetitia (Psal. XCXIX), illa videlicet servitute, qua non per spiritum timoris, sed per spiritum adoptionis filiorum servitur Domino (Rom. V); sicut namque duo sunt timores qui faciunt duo genera timentium, ita duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera servorum: alter timor poenalis in servitute, alter [Forte, ac est] initium sapientiae, alter plenitudo est legis divinae. Perfecta igitur servitute perfectos servos nos exhibeamus Domino, ut, cum tempus servitutis fuerit finitum, vocemur a Domino in regnum aeternum.