# Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 17-24

Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata, 17 to 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alphanus-beneventianus/explanatio-eorundem-nominum-ab-eodem-compilata/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alphanus-beneventianus/explanatio-eorundem-nominum-ab-eodem-compilata/17

In Boboam, ut latum mandatum Domini complentes, hoc est, sine ulla personarum acceptione, omnibus charitatem fraternam exhibeamus; juxta Paulum, corde nostro dilatemur, ac filii Israel in terra nostra multiplicentur et crescant, id est, spiritualibus repleantur virtutibus, vitiorum genti repugnantibus. Tali igitur populo in nobis dilatato, impetus spiritalis desiderii spiritualem frangat impetum; Fluminis enim impetus laetificat civitatem Domini (Psal. LV). In Abia, ut Patrem habeamus Dominum, simus in Domino, ut veraciter dicere possimus Pater noster (Matth. VI). Ac filii Dei simus et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII), si tamen compatimur, ut et simul conglorificemur. In Asaph, ut tollamus mentem nostram de terrenis ad coelestia, de via quoque, juxta prophetam, tollamus lapides (Jerem. L), hoc est, de via sanctae conversationis auferamus peccata In Josaphat, ut recte judicemus, nostra tanquam subditorum nobis examinantes delicta: Si enim, ut ait Apostolus, nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur a Domino (I Cor. XI) In Joram, ut dum consurrexerimus cum Christo, quae sursum sunt quaeramus, quae sursum sunt sapiamus non quae super terram, et effecti in Domino sublimes, nostram conversationem habeamus in coelis (Coloss. III). In Ozia, ut de caetero confortemur in Domino et in potentia virtutis ejus, ut et ita pugnantibus nobis conteratur Satanas sub pedibus nostris velociter (Ephes. VI). In Joatham, ut perfecta opera facientes, perfecit existamus et integri, in nullo tentationum genere de fidentes, Veritate ipsa dicente: Estote vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). In Achas, ut apprehendamus in quo apprehensi [sumus] et quae retro sunt obliviscentes, in futurum nos superextendamus, ut possimus apprehendere veram vitam quae. est Chrislus. Ego sum, ait, lux et vita mundi (Joan. VIII).

---

Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1354/tmp1354/tmp1354.tmp1354.opp-lat1.xml.
