Latin
27
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 27
Unproofread scanNot analysed yet
In Amon, ut stemus in fide, et fideli Domino fideles adhaereamus; charitas namque omnia credit (I Cor. 13), fides autem sperandarum substantia rerum, et argumentum non apparentium est, nam quod videt quis, quid sperat (Hebr. VI)? Fides itaque est quae nos Abrahae filios facit, qui credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam (Rom. IV), per quam et omnes patres nostri testimonium consecuti sunt esse justi. Ex fide igitur nos vivamus, ul ex fide justificemur, quia justus ex fide vivit (Rom. I).