Latin
30
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 30
Unproofread scanNot analysed yet
In Joachim, ut esse Domini resurrectio mereamur, ut de morte peccati ad just tiae vitam resurgamus; etenim in baptismo Christo consepulti sumus, ut cum co per justitiam convivamus; haec est enim resurrectio prima, qua soli justi suscitantur. In secunda vero tam impii et peccatores quam fideles resurgent et perfecti, alii in resurrectionem vitae, alii in resurrectionem judicii (Joan. V). Beatus, inquit Joannes, et sanctus est qui habet partem in resurrectione prima, in hoc secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX).