# Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 4

Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alphanus-beneventianus/explanatio-eorundem-nominum-ab-eodem-compilata/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alphanus-beneventianus/explanatio-eorundem-nominum-ab-eodem-compilata/4

In Juda, ut laudemus et semper glorificemus Dominum, et confiteamur illi laudantes nomen ejus. Confessionis vero in divinis Scripturis duplex modus est; aut enim ad poenitentiae satisfactionem respicit, aut baptizabantur ab eo confitentes peccata sua (Matth. III); et iterum: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. V); aut ad gratiarum actionem refertur et laudem, ut sanctus Daniel: Tibi, inquit, Deus Patrum nostrorum confiteor, teque laudo (Dan. II), et iterum in Evangelio, qui sicut ovis peccatum non fecit: Confiteor, ait, tibi Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI), id est, gratias ago tibi, sive glorifico (S. August., Serm. 8 de verb. Dom.). Ergo praeveniamus in confessione faciem [Domini] et confiteamur peccata nostra; advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). Nudemus vulnera nostra medenti; etenim sua vulnera nutrit qui legit; absconsa delicta patefaciantur Domino; revelata per poenitentiam tegantur per Domini misericordiam; in adversis pariter et prosperis laudemus Christum, in omnibus gratiam Domino Patri agentes per ipsum.

---

Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1354/tmp1354/tmp1354.tmp1354.opp-lat1.xml.
