Latin
2
Alphanus Beneventianus, Interpretatio Mystica Progenitorum Christi 2
Unproofread scanNot analysed yet
In Abraham Pater excelsus intelligitur (Hieron. t. Interp. nom. Hebr. ,de Gen.) ,de quo inter caetera Isaias loquitur: Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis (Isai. IX, 6). Et David inquit: Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII). Cum enim ceciderint filii Domini nostri Jesu Christi, quos verbo vitae genuit, et per baptismum iterum nasci fecit, non collidentur; quia Dominus supponit manum misericordiae suae (Psal. XXXVI, 24) quam periclitanti Petro porrexit (Matth. XIV, 30).