# De Expositione Novi Testamenti 1.1.33-50

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 1.1.33 to 1.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.1.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.1.33

Evangelistarum ergo facies ad humanitatem domini pertinet, penna ad divinitatem: quiA in eum, quem corporeum aspiciunt, quasi facies intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum et incorporeum ex divinitate annuntiant. per contemplationis pennam, quasi in aerem levantur. Quia itaque, et una est fides incarnationis ejus in omnibus, et par contemplatio divinitatis ejus in singulis, recte dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennre uni. Detnde etiam haec eadem sancta anima et subtilius describuntur, ut per haec Evangelistarum significari personas ipsa nobis sublilitas descriptionis aperiat, nihilque sermo Dei nostro intellectui dubietatis relinquat. Dicitur enim: Similitudo vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor; facies autem bovis x sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. Quod enim quatuor haec animalia pennata sanctos quatuor Evangelistas designent, ipsa uniuscujusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, jure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsusest, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam significatur Joannes. Qui dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. i, 1); dum in ipsam divinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae in solem oculos fixit. Sed quia electi omnes membra suntRedemptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est electorum omnium: per hoc quod membra ejus figurata sunt, nil obstat, si in his omnibus etiam ipse signetur. Ipse enim unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo: ipse in sacrificio redemptionis nostrae dignatus est mori, ut vitulus: ipse per virtutem suæ fortitudinis surrexit, ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur: quia in ipsa morte, in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo vigilavit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
