# De Expositione Novi Testamenti 1.102.1

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.102.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.102.1

(In exposit. B. Job, lib. xiv, num. 69, 70; homil. 21, in Evang., II, 6.) Habemus spem nostrae resurrectionis, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis, vel cogitatione tacita, forsitan dicat, quod idcirco ille resurrexit a morte quia unus idem Deus et homo mortem quam ex humanitate pertulit ex divinilate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus: recte in resurrectionis ejus tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret: quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
