# De Expositione Novi Testamenti 1.102.2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.102.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.102.2

Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant: et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus, rursumque ad vitam viridescere posse dilfidunt; qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana qnippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte, reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione post largitionem cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post conspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cujuslibet arboris semen quod in terram jacitur ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi in illa tanta parvitate seminis tam immensa arbor latuit quae ex illo processit: ubi lignum, ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquidnam in semine tale aliquid videbatur, cum in terram jacerelur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corlicis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate ejus ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, vel a nostris oculis in elementis redactum, cum vult in hominem reformat, qui ex tenui simis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationabiles sumus conditii, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere. Sed quia in nobis sensus lorpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem; ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere nolumus, hanc ex ejus adjutorio et exemplo teneremus. Beatus quoque Job de resurrectionc dixit: Scio quod Redemptor meus vivit, ei in novissimo die de terra surrecturus sum. Quisquis igitur resurrectionis virtutem in se fieri posse desperat, verba in gentilitate 'positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam qui jam resurrectionem Domini cognovit factam, si et illic suam credidit Job qui adhuc Domini Jesu sperabat esse faciendam.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
