# De Expositione Novi Testamenti 1.102.3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.102.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.102.3

Ad instruendam igitur ignorantiam nostram, ad roborandam infirmitatem nostram, Dominus noster suae resurrectionis exemplum nobis sufficere voluit. Solus quippe illo tempore mortuus est, et tamen so- Ius minime surrexit; quia sicut superius scriptum est: Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. Ablata sunt ergo omnia argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat, sperare de se non debet homo quod in carne sua exhibuit homo Deus, ecce cum Deo homine surrexisse cognovimus quos puros homines fuisse non dubitamus. Si igitur membra nostri Redemptoris sumus, præsumamus in nobis quod gestum constat in capite; si multum nos abjicimus, sperare debemus in nobis, nos membra ultima, quod de membris ejus superioribus audivimus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
