# De Expositione Novi Testamenti 1.11

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.11

(Homil. 2, in Evang., num. 8.) Revocemus, fratres, ante oculos peccata quæ fecimus; consideremus quam terribilis judex adveniat haec poniturus. Mentem formemus ad lamenta, vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia, ne amaritudinem aeternam sentiat in vindicta. Per fletus quippe ad aeterna gaudia ducimur, Veritate pollicente, quae ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ad fletum vero per gaudia venitur, hoc eadem Veritate attestante, quae ait: Vas vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. vi, 25). Si ergo retributionis gaudium quaerimus in perventone, pœnitentiæ amantudinem in via teneamus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
