# De Expositione Novi Testamenti 1.14

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.14

(Hom. 16, in Ezech., num. 9). Testamentum Vetus operum crimioa compescuit, dari decimas praecepit; sed Testamentum Novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia, et pro Deo vitam corporis jussit cum praesenti saeculo despici. Minora quippe praecepta Israelitico populo per Legem data sunt (Exod. XIX); unde et eidem populo Moyses in campo locutus est. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit; unde, et eosdem de vitae mandatis in monte I docuit. Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: Nolite putare, quoniam veni solvere Legem, aut prophetas, non veni solvere, sed adimplere: adimplere venerat Legem, qui Legis justitiægratiam addidit, ut quod illa jubebat in minimis, ipse perfici adjuvaret in summis; et quod illa coercebat ab opere, ipse rececaret a corda.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
