# De Expositione Novi Testamenti 1.16

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.16

(Inexposit. B. Job. lib. xxi, num. 9.) Sic Dominus uniuscujusque actiones judicabit, ut ne minutissimæ quidem cogitationes ejus judicio, ac verba tenuissima, quæ apud nos usu viluerunt, indiscussa rerna eant. Hinc etenim Dominus dicit: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui dixerit, falue, reus erit gehennæ ignis. Racha quippe in Hebraeo eloquio vox interjectionis est quæ quidem animum irascendi ostendit, nec tamen plenum verbum iracundiae exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postmodum vero ira cum voce, sed necdum pleno verbo formata. Ad extremum vero cum dicitur, fatue, ira redarguiturquae cum excessu vocis expletur, etiam perfectione sermonis. Et notandum quod in ira perhibet reum esse judicio: in voce irae, quod est, racha, reum concilio: in verbo vocis, quod est fatue, reum gehennae. Per gradus enim culpæ crevit ordo sententiae, quia in judicio adhuc causa discutitur, in concilio autem jam causae sententia definitur, in gehenna vero ignis ea quae de concilio egreditur, sententia expletur. Quia ergo humanos actus subtili Dominus examinatione dijudicat; ira sine voce, judicio; irain voce, consilio: ita vero in voce etsermonegehennae i gnibus mancipatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
