# De Expositione Novi Testamenti 1.18

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.18

(Dialog. lib. iv, cap. 60, in pr.) Sciendum est quia ille recte venia a Domino postulat, qui prius hoc quod in ipsum delinquitur relaxat. Manus enim nonaccipitur, nisi ante discordia ab animo repellatur, dicente Veritate: Si offers manus tuum ad altare, et recordatus fueris quod habet uliquid adversum te frater tuus. relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, offeres manus tuum. Qua in re pensandum est, cum omnis culpa munere solvatur, quam gravis sit cuipa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum, quamvis longe positum longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare, ut scilicet Conditor noster, dum tale placitum nostræ mentis aspexerit, a peccato nos solvat, qui minus pro culpa sumit. Veritatisenim voce attestante (Matth. XVIII) didicimus: quia servus, quia decem millia talenta debebat, cum paenitentiam ageret, absolutionem de debi'o accepit a domino; sed conservo suo centum sibi denarios debenti, cum non dimisit debitum, et hoc estjussus exigi quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat quia si hoc quod in nos deliuquitur ex corde non dimittimur, etiam rursus exigitur quod nobis jam per pænitentiam dimissum fuisse gaudebamus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
