# De Expositione Novi Testamenti 1.21

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.21

(In exposit. B. Job, lib. xxxi, num. 21.) Divina voce præcipitur: Si quis tulerit tibi tunicam, et voluerit tecum in judicio contendere, dimitte et pallium. Et rursum: Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas. Hypocritæ tamen prælati assumpto sancto conversationis habitu, filiorum oustodiam deserunt, et temporalia quæque defendere etiam jurgiis quaerunt. Exemplo suo discipulorum corda perdere non trepidant, et quasi per negligentiam amittere patrimonia terrena formidant; animarum damna æquanimiter tolerant, jacturam rerum temporalium repellere etiamcum spiritus commotione festinant. Nam quanto magis lerrenadiligunt, tanto privari eis vehementius pertimescunt. Quia enim mente in hoc mundo aliquid possidemus, non docemur nisi cum amittimus: sine dolore namque amittitur, quod sine amore possidetur. Quæ vero ardenter diligimus habita, graviter suspiramus ablata. Quis autem nesciat quia nostris usibus res terrenas Dominus condidit, suis vero animas hominum creavit? Plus ergo Deo se amare convincitur qui neglectis hi, quæ ejus sunt propria tuetur. Periere namque hypocritae ea quae sunt, id est animas hominum, non timent, et ea quæ sua sunt amittere, videlicet res cum mundo transeunte, quasi districto judici posituri rationes timent; ac si placatum inveniant cui, desideratis rebus, id est rationalibus perditis, insensibilia et non quæsita conservant.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
