Latin
Book 1, Chapter 25
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 43.) Inlus in desiderio cordis est secretus clamor orationis, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum replet Conditoris. Hinc est quod Anna ad templum pergens, ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit (I Reg. I). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum: et Pater tuus, qui videt te in abscondito, reddet tibi. Clausa quippe ostio, petit in cubiculo, qui tacente ore in conspectum supernæ pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte per Psalmistam quoque dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Doninus: præparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17).