# De Expositione Novi Testamenti 1.26

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.26

(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 7.) In Novo Testamento nonnulla facta prohibentur, et magnæ culpæ esse deputantur, quæ sub Veteri Testamento quondam tenete veritatis imaginem videbantur, et minoris culpæ forsitan esse poterant atque putabantur; in quo Testamento per taurorum hircorumque victimas sacrificium non fuit ipsa veritas, sed umbra veritatis. Nam in Testamento Novo, praeceptis altioribus, manifestata per carnem venit te proficimus, justumque est ut facta quaedam, quae in illo populo umbrae veritatis deservierant, deseramus. Si quis vero per Testamentum Vetus aliquam culpam, sicut est mendacium, vult tueri, quia minus illic quibuedam fortasse nocuerit. dicat necesse est rerum alienarum raptum, dicat retributionem injuriæ, quæ infirmis illic concessa sunt, nocere sibi non posse. Quæ omnia cunctis liquet quanta animadversione Veritas insequitur, quae nobis jam suae signiticationis umbra postposita, in vera carne declaratur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
