# De Expositione Novi Testamenti 1.27.1-22

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 1.27.1 to 1.27.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.27.1

(Homil. 38, in Evang., n. 4; hom. 35, num. 4, 5, 7.) Patres quippe Testamenti Veteris ex permissione Legis acceperant, quatanus adversarios suos odii retribulione percuterent, sicut in lege scriptum est: Deliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). Accepta quippe tunc justis licentia fuerat, ut Dei suo que adversarios quanta possent virtute comprimerent, eosque jure gladii ferirent. Quod in Novo procul dubio Testamento compescitur, cum per semetipsam praedicat Veritas, dicens: Diligite inimicos vestros, beneficite his qui oderunt vos; et ad patienter toleranda quae ab eis inferuntur mala discipulos suos alibi cohortatur, direns: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. xxi, 19). Idcirco possessio animæ in virtute ponitur patientiæ, quia radix omnium custosqi:e virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobisipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Patientia vero est aliena mala æquanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic mala proximi portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit: scriptum quippe est:: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Patiens, namque est, ut aliena mala toteret; benigna vero est, ut ipsos etiam quos portat amet. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt: orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Virtus itaque est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo diligere, quoniam Deus hoc solum sacriticium accipit quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Sciendum vero quod ideo plerumque patientes esse videmur quia retribuere mala non possumus. Sed qui malum idcirco non retribuit, quia nequaquam valet, procul dubio patiens non est, quoniam patientia non in ostensione inquiritur, sed in corde.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
