Latin
1.27.23 to 1.27.31
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.27.23-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum præterea est quod plerumque patientibus solet evenire, ut eo quidem tempore quo adversa patiuntur, vel contumelias audiunt, nullo pulsentur vel dolore, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis cureut innocentiam. Sed cum post paululum hæc ipsa quæ pertulerint ad memoriam revocantur, igne vehementissimi doloris instigantur, argumenta ultionis exquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt in retraclatione sua semetipsos dijudicantes perdunt. Callidus namque adversarius quietis jam tempore ad victoris animum redit, et vel damna rerum. vel injuriarum jacula ad memoriam reducit; cunctaque quæ sibi sunt illata vehementer exaggerans, intolerabilia fuisse Ostendit. Quiascentia igitur animum tanto furore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasso, etiam post victoriam, captivus erubescat, seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si præbeatur occasio, quærat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo sunt victores, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra oapiuntar? Quibus isti sunt similes, nisi bis quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leviter veniens recidiva tebris occidit? Ille ergo veraciter patientiam servat qui et ad tempus aliena mala sine dolore tolerat, et haec eadem retractans, pertuiisse talia se exsultat, ne patientiæ bonum quod in perturbationibus custoditur, quietis tempore pereat.