Latin
1.3.1 to 1.3.19
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.3.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed magna nobis de iisdem evangelistis et sanctis praedicatoribus quæstio oritur, cur homo et leo a dextris ipsorum qultuor, vitulus vero a sinistris ipsorum quatuor esse perhibeatur. Neque enim sine miraratione est, cur duo illa a dextris, et unum hoc esse a sinistris dicatur. Et rursum quærendum est cur aquila non a dextris, vel sinistris, sed desuper ipsorum quatuor esse memoretur. Duas itaque nobis quaestiones ohjecimus, quas oportet ut aperiente Domino, dissolvamus. Homo igitur et leo a dextris, vitulus vero a sinistris esse perhibetur. A dextris etenim læta, a sinistris vero tristia habemus. Unde et sinistrum nobis ecce dicimus hoc quod adversum esse deputamus. Et sicut praefati sumus, per hominem incarnatio, per vitulum passio, perleonem vero auctoris nostri resurrectio designatur. De incarnatione autem unigeniti Filii. qua redempti sumus, omnes electi lætati sunt; de morte vero illius, ipsi electorum primi sancti apostoli contristati, qui iterum de ejus resurrectione sunt graviai. Quia ergo et nativitas ejus, et resurrectio lætitiam discipulis prae. buit quo. ejus passio contristavit, homo et leo a dextris, vitulus vero a sinistris fuisse describitur. Ipsi namque sancti evangelistæ de ejus humanitatu gavisi sunt, de ejus resurrectione confirmati, qui de ejus passione fuerant contristati. Homo ergo et leo eMe a dextris est, quia Redemptoris nostri eos incernatio vivificavit, resurrectio confirmavit. Sed vitulus a sinistris, quia mors illius eosad momentum temporis in infidelitutem prostravit. Jure autem loous aquilæ non juxta, sed desuper esse describitur, quia sive pet hoc, quod ejus ascensionem signat, seu quia Verbum Patris, Dum apud Patrem esse denuntiat,super Evangelistas cæteros virtute contemplationis excrevit, cum quibus et simul de ejus deitate loquitur, hanc tamen omnibus subtilius contemplatur. Sed si aquila cum aliis tribus adjuncta, quatuor animalia esse memorantur, mirum quomodo desuper ipiorum quatuor esse discribitur, nisi quia Joannes per hoc, quod in principio Verbum vidit, etiam super semetipsum traneiit;