# De Expositione Novi Testamenti 1.3.20-26

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 1.3.20 to 1.3.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.3.20

nam nisi et se transiisset, Verbum in principio non vidisset. Qui ergo et semetipsum transgressus est, non jam solummodo super tria, sed adjunrto et se, super quatuor fuit. Praeterea de eisdem sanctis animalibus quaerendum est, cum singulis distincta imaginibus describantur, ut aliud homini, aliud leoni, aliud vitulo, aliud aquilæ simile dicatur, quid sit quod paulosuperius de omnibus simul dicatur: Similitudo hominis in eis? Sed quis hic homo describitur, nisi ille, de quo scriptum est: Qui cum in forma Dei esset, non rarinam arbitraius est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6). Hæc itaque animalia, ut surgere valeant ad sanctitulis virtutem, ad hujushominis tendunt similitudinem; sancta enim non essent si hujus hominis simililudinem non haberent, quia quidquid in eis de visceribuspietatis, quidquid demansuetudinis spiritu, quidquid de zelo rectitudinis, quidquid de custodia humilitatis,quidquid de fervore charitatis est, hoc ab ipso fonte misericordiae, ab ipsa radice mansuetudinis Dei, ab ipsa virtute justitiæ, id est a Mediatore Dei ethominum Domino Deo traxerunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
