# De Expositione Novi Testamenti 1.3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.3

(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 89.) Non cognoviteam, donec peperit filium suum primogenitum. Ita dictum debet intelligi: non quod hanc post nativitatem Dei cognoverit, sed quod nequaquam illam contigit, etiam cum sui Conditoris matrem esse nescivit. Nam quia eam nequaquam contingere valuit, postquam redemptionis nostræ ex ejus utero celcrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat ut Evangelista testimonium ferret, de quo propter Joseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Inixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicostuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, i, 2). Non quod a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam inimicos illius feriens, eius potestati substernit, sed quod in æterna cunctis beatitudine præsidet etiam priusquam rebellium suorum corda conculcet. In qua nimirum sententia constat quia subjectis hostibus sine tine et posterius regnat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
