# De Expositione Novi Testamenti 1.30

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.30

(Homil. i, in Evang.,n. 4.) Multi cum regiminis curam suspiciunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent; et quibus prodesse debuerant, nocent: et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant; et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus sævlunt: de quibus Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Qui vero locum regiminis suspicit, mala inferre non debet, sed tolerare: ut ex ipsa sua mansuetudine iram sævientium miliget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit, ut erga subjectos sæiat, furor ipse de amore fit, non de crudelitate, quatenus et jura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna charitate diligat quos foris quasi insequendo castigat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
