Latin
Book 1, Chapter 39
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xv, num. 53.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur, quia cum illa quisque postulat quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium qui non vult dare quod amatur; sed se magis Dominus quam ea quae condidit vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quærite primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis. Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur vobis, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentioneaeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Et tamen saepe homines dum bono temporalia postulant, aeterna vero præmia non requirunt, petuntquod adiicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur,; nec lucrum suae petitionis esse deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic si beatitudine divites in aeternum vivant.