# De Expositione Novi Testamenti 1.40

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.40

(Homil. 17, in Ezech. num. ult.; in exposit. B. Job, lib. VIII, num. 66.) Plerumque sanctos viros ospicimus mira agere, virtutes multas facere, leprosos mundare, dæmonia ejicere, aegritudines corporum fugare, prophetiae spiritu ventura praedicere; sed haec aliquando dantur et reprobis. Unum vero signum est electionis, soliditas charitatis, sicut scriptum est: In hoc scietur, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Haec autem miracula cum electi faciunt, longedissimiliter a reprobis fiunt. Quia quod electi ex charitate, hoc reprobi student per elationem agere; et per dona quæ a Domino perceperunt, non ejus gloriam, sed proprios favores quærunt, talesque se esse credunt quales se praedicari foris audiunt. Unde fit plerumque ut ad supernum quoque judicem cum fiducia veniant, quia tales se apud aeternum judicem credunt, quales ab hominibus foris habebantur. Sed cum in terrore districte examinis omnis anteactae fiducia sanctitatis ceciderit, et cum alieni oris testimonia sibi deesse cognoverint, ad sua se opera enumeranda convertent ID judicio, dicentes: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed pro his operibus nequaquam praemium recipiunt retributionis, quia eis reprobatis in judicio protinus judex dicit: Nunquam novi vos. Discedite a me qui operamini iniquitatem. Inde ergo eos tunc eo districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas etiam ingratis sua dona lurgius infundit, fitque eis amplitudo muneris incrementum damnationis, quia per accepta bona in sua laude se nunc elevante, inde contra dantem superbiunt unde ei jam amplius humiles esse debuerunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
