Latin
Book 1, Chapter 46
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.46
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XI, num. 16, et hom. 6, in Ezech. ,n. 1). Cum aliqua mystica de occultis propbetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Unde ipsa quoque Veritas discipulis in parabolis loquens, ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; id est, aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus audistis. Cum enim mysticos allegoriarum nodos per explanationem solvimus, in lumine dicimus quod in tenebris audivimus.