Latin
Book 1, Chapter 49
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.49
Unproofread scanNot analysed yet
(Mixtim ex lib. XXXIII, exposit. in Job, n. 7, et hom 9, in Ezech. ,n. 16.) Hoc in laude beati Joannis Baptistæ turbis Judæorum a Domino dicitur, cum mentis mobilitas, quae nonnunquam in sacro eloquio per arundinem designari aolet, in eo esse denegatur: post interrogationem enim Domini subintelligitur, non. Quod quia negando dixerit, non affirmando, subjuncta verba testantur, cum ait: Sed quid existis in desertum videre hominem mollibus vestitum. Ecce qui mollibus vestiuntur, in dominus regum sunt. Arundo autem vento agitata modo flatibus erigitur, modo flatibus inclinatur. Omnis autem intirmus animus qui vel derogatione dejicitur, vel laudibus exaltatur, arundo vento agitata est. Quod Joannes non erat, quia inflexibilem mantis verticem inter laudes hominum et derogationes tenebat, et ejus mentem sancto Spiritu solidam per diversas partes nullus linguarum flatus inclinabat.