# De Expositione Novi Testamenti 1.53

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.53

(Mixtim ex lib, XXXIII, in Job, n. 13, et hom. x, in Ezech., num. 7.) Sunt nonnulli qui vias Veritatis appetentes, et aeterna cupientes, valde se a mundo alienos reddunt, dum non solum aliena non appetunt, sed etiam sua derelinquunt j et non solum in eo gloriam non quaerunt, sed hanc, cum se obtulerit, etiam contemnunt: et tanto omnipotentis Dei amore replentur, ut, mutata mente, sibimet extranei esse videantur, implentes hoc quod Veritatis voce dicitur: Si quis vull post me venire, abneget semetipsum. Semetipsum enim abnegat qui, calcato typho superbiae, ante Dei oculos se alienum esse demonstrat. Seipsum abnegat qui mutatur ad meliora, qui incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
