Latin
Book 1, Chapter 61
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.61
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. III, c. 14.) Multiloquio vacantes, quia per multiplicia verba dilabuntur, pierumque diu odiosa cavere verba negligunt, ad nolit perveniunt, ut aliena prius loqui libeat, postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Hinc Salomon dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Hinc Jacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Ibid. ,19). Hine rursus ait: Sit omni, homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Hinc iterum linguae vim desnieus, adjungit: Inquietum malum, plena veneno mortifero (Ibid.) . Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Dicoautem vobis quoniam omne verbum otiosum,quod locuti ruerint, reddent rationem de en in die judicii. Otiosum quippe verbum est quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piæ utilitatis caret. Si ergo ratiodeotioso sermone exigitur, pensemus quæ pœna multiloquium maneat in quo etiam per innoxia verba peccatur.