# De Expositione Novi Testamenti 1.62-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.62-2

(In exposit. B. Job. lib ix, num. 98; lib. IV Dia!., cap. 35.) Sirut in domo Patrismansiones multae sunt pro diversitate virtutis, sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna licet cunctis una sit, non tamen conctos una eademque qualitate succendit.Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes æstuamus: quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris; sic damnatis una est gehennæ quæ afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Nisi enim tormentorum summam meritorum acta dirimerent, nequaquamjudex veniens ad judicium se messoribus perhiberet esse dicturum: Colligite zizania, et ligate in fasciculos ad comburendum. Messores quippe angeli zizania ad comburendum in fasciculos ligant, cum eos qui aeterno igni tradendi sunt, pares paribus, in tormentis similibus sociant; ut superbicum superbis,luxuriosi cum luxuriosis,avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus ardeant; et ut quos similis culpa inquinat, per etiam poena constringat. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia ducantur, quia in locis pœnalibus eos angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
