# De Expositione Novi Testamenti 1.64

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.64

(Homil. 38, in Evang., n. 2.) Plerumque in sancto Evangelio regnum Dei, vel regnum cœlorum praeseas Ecclesia nominatur; congregatio quippe justorum regnum coelorum dicitur, quia per prophetam Dominus dicit: Cœlum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Et Salomon ait: Anima justi sedes sapientiæ (Sap. VII, 27). Paulus etiam dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 28): liquido debemus colligere, quod si Dens sapientia, anima vero justi sedes sapientiae, dum coelum dicitur sedes Dei, cœlum ergo est anima justi. Hinc per Psalmistamde sanctis praedicatoribus dicitur: Cœli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, t). Regnum ergo coelorum est Ecclesia justoram, quia dum eorum corda nil ambiunt in terra, per hoc quod suspirant ad superna, jam in eis Dominus quasi in coelestibus regnat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
