Latin
Book 1, Chapter 66
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.66
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xvu, num. 45.) Beatus Job de Domino dicit: In fortitudine illius mariasunt congregata (Job. XXVI, 12). Quid aliud maris nomine, quam praesens saeculum designatur? In quo corda hominum terrena quaerentium diversis cogitationum fluctibus intumescunt, qui elatione superbiae incitati, dum alterna intentione se impetunt, quasi adversanti se unda collidunt. Sed jam in fortitudine Domini maria congregata sunt, quoniam incarnato Domino, discordantia sæcularium corda concorditer credunt. Jam Petrus in mari ambulat; quia nimirum Christi prædicatoribus, illa quondam tumida humili auditu corda subtracta sunt; ut recte etiam in Evaogelio huius mundi mansuetudinem figuraverit, quod procellosa maris aqua Domini pedibus presso tumore calcata est.