# De Expositione Novi Testamenti 1.68

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.68

((n exposit.B. Job, lib. 111, num. 38.) Sciendum est quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere bonis perversa contendunt. Cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec justorum cordibusinfundere, quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adjunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine,alter elatione peccahat. Ille quippe magistri mortem audiens, dixit:a te, Domine, non erit tibi hoc: hic verio injurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixit Christo Domini (II Reg. xix, 21)? Sed illi mox dicitur: Redi post me. Satana: et hic cum germano protinus audivit: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ; cur efficiamini hodie mihi in Satan? Mala itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes,trahunt. Valde vero deteriores sunt qui huic culpae, non formidine, sed elatione succumbunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
