# De Expositione Novi Testamenti 1.69

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.69

(Homil. VII, in Ezech., n. 4.) In nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro auctore didicimus, qui dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, per quod se nihil debere respondit, dicens: Reges terræ, a quibusacciplunt tribulum, velcensum; a filiis suis, an ab alienis? Illico respondit. Ergo liberi sunt filii. Sed postquam liberum se esse monstravit,ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdidit: Vt autem non scandalizemus eos, vade ad mare: et mitte hamum, et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle,et aperto ore ejus, inveniens staterem:: illum sumens, da eis pro meet te (Matth. XV, 11). Qui rursum cum diceret: Quia omne quod in os intra non coinquinat hominem, tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisæi, audito hoc verbo, scandalizati sunt? At ille respondens, ait: Omnia plantatio, quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur: sinite illos, cœci sunt, et duces cœcorum. Ecce magistra Veritas, ne in quorumdam cordibus scandalum gignere. tur, quod non debuit tributum dedit. Et rursum, quia generari acandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit. Ex qua re nobis considerandum est quia, quantum sine pecccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus; si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
