# De Expositione Novi Testamenti 1.71.1-21

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 1.71.1 to 1.71.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.71.1

(In exposit. B. Job, 1. x, n. 52, et hom. 2, in Ezech., a. 18.) Omnes sancti qui mundum perfecte reliquerunt Cum Domino venient ad judicium, ot ejus corpori uniti, ejus majestati conjuncu, et simul facti cum eo judices videbuntur, qui modo perfecta opera juxta evangelica praecepta secuti sunt. Hinc est quod ipsis sanctis apostolis dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Neque enim plusquam duodecim judices illa interni concessus ouria non habuit sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic proouldubio culmeu judiciariæ potestatis obtinebit, ut simul tuno judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctæ Ecclesiæ Sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis utr ejus quando sederit cum senatoribus terræ (Prov. Xxxi, 28). Hinc Isaias ait: Dominus ad judidum veniet cum senioribus populi sui (Isa. m, 14). Hine eosdem seniores Veritas non jam famulos, sed amicos debuntiat, dicens: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. xv, 15). In extremi ergo judicii de justus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur; tunc enim cum Deo judices veniunt qui nuuc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorurn lux tanto latius emicat, quanto nunc eos manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis pate cet quod coelesti potestate subnixi sunt, qui terrena omnia sponte reliquerunt. Quot enim nunc prO veritatis amore sese libenter humiliant, tot tunc in judicio cum Chrislo judices quasi lampades ooruscant. Omnes quidem qui nunc praecepta legis perfectione virtutum transcendunt, qui nequaquam hoo solum quod cunctis divina lex præcepit implere contenti sunt, sed præstantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt, quibus dominica voce dicitur: Vos qui rellquistis omnia, et secutiestis me;

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
