# De Expositione Novi Testamenti 1.73

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.73

(In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 42.) Denarius numerus in Scriptura sacra perfectus est, quia lex in decem praeceptis conclUditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur. Et eoarrante Veritate operatores vineæ denario remunerantur. In denario quippe tria junguntur ad septem. Homo autem, qui ex anima constat et corpore, in septem qualitalibus continetur. Nam tribus spiritualiter et quatuor corporaliter viget. In dilectione etenim Dei tribus spiritualiter exCitatur, cum ei per legem dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Corporaliter vero quatuorqualitatibus continetur, quia videlicet ex materia calida et frigida, humida et sicca componitur. Homo ergo qui ex septem qualitatibus constat, denario remuncrari dicitur, quia in ida perceptione supernæ patriæ septem nostra ad tria junguntur æterna, ut homo contemplationem Trinitati accipiat, et de remaneratione operis quasi quodam denario consummatus vivat. Vel certe, quod septe mvirtutes sunt, quibus in hac vita laboratur, dumque eis in remuneratione contemplatio Trinitatis redditur, vita laborantium denario remeneratur. Sed perfectus qnisque etiam in hac vita denarium accipit, dum eisdem septem virtutibus, spem, fidem, charitatemque conjungit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
