Latin
Book 1, Chapter 74
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.74
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 34, et hb. XXXV, n. 13.) Nemo temere debet superna consilia et divina judicia discutere, sed consilium summæ et oCcultae virtutis satisfactio sit apertæ rationis, quia injustum esse non potest quod justo Domino placet. Unde et in vinea mercedem laborantibus reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere æquaret in præmio, et plus in mercede quæreret qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti merum? Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi aut non licet mihi quod volo facere? In cunctis igitur quae exterius disponuntur, aperta causa est rationis, occultæ justitia voluntatis. Sciendum est autem quod sola est sancta Ecclesia in qua bonum opus peragitur, unde et mercedem denarii non acceperunt, nisi qui intra vineam laboraverunt.