# De Expositione Novi Testamenti 1.76

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.76

(Homil. 9, in Ezech., n., 34.) quisquis adhuc præsenti saeculo mente inhæret, et adhuc terrenis voluptatibus delectatur, amare non potest aeterna gaudia quae juslis promittantur. Cognoscat igitur in volumine sancti Evangelii damnationtm reproborum, quae in eo scripta est, et ab animo per timorem expellat quod diligit, ut possit ex iudicio coelestem hloriam amare quam elegit vel audit. Ibi quippe sub unius damnati specie multitudo reproborum exprimitur, cum voce Veritatis dicitur: Ligatis manibus et pedibuS, mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc enim reprobi in exte- Mores tenebras cadunt, quia nunc in interioribus sua se sponte dejecerunt, ut veritatis lumen nec credendo nec bene operando sequerentur. In quas tenebras, ligatis manibus et pedibus, mitti praecipiuntur, quia nunc, dum tempus operandi et currendi est, habere manus et pedes liberos in bona actione noluerunt. Ibi etiam de reprobis scriptum est: Vermis eorum non moritur, et ignis eoruin non exstinguitur (Isa, LXVI, 24).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
