# De Expositione Novi Testamenti 1.81

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.81

(Homil. 9, in Ezech., n. 33.) Quod autem dicitur Væ vobis hypocritæ, sciendum est quod in Scriptura sucra Væ saepius de aeterno luctu quam praesenti solet intelligi. Unde scriptum est; Væ impio in malo: retributio enim manum ejus fiet ei (Isa. HI, 11), Et beatus Job loquitur, dicens: Si impius fuero, væ mihi est: si autem justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. x, 15). Justorum enim aftlictio temporalis est. Vae ergo quod dixit a temporali afflictione distinxi qui et justum afflictionem, et impium vae habere perhibuit. Et per semetipsam Veritas dicit: Væ mundo a scandalis (Matth. XVIII. 7). Et: Væ vobis qui videtis, quoniam flebitis (Luc. vi, 25). Et: Væ prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
