# De Expositione Novi Testamenti 1.88

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.88

(Homil. 31, in Evang., n. 10; Regul. pastor. part. ut, c. 20). Ad coelestis regni gaudia nos, fratres charissimi, Dominus vocat per se, vocat per angelos, vocat per Patres, vocat per propnetas, vocat per apostolos, vocat per pastores, vocat plerumque per miracula, vocat plerumque per tlagella, vocat aliquando per hujus mundi prospera, vocat aliquando per adversa. Saepe namque nonnulli, hic proficere volentes et prosperari, cum apprehendere temporalem gloriam conantur, omnipotente Deo misericorditer eos respiciente nequeunt, quia eos in carnalibus suis desideriis mundi hujus adversitates feriunt: aut enim aegritudine longa tabescunt, aut injuriis afflicti concidunt, aut gravibus percussi damnis affliguntur, et in mundi dolore vident quia nihil confidere de ejus voluptate dcbuerunt; seque ipsos in suis desideriis reprehendentes,ad Deum corda convertunt. Multi igitur hujus mundi adversitatibus fracti, ad Dei vocantis amorem revertuntur, et a præsentis vitæ desideriis corriguntur. Nemo ergo Deum vocantem contemnat, ne dum vocatus audire et obedire recusat, cum voluerit intrare non valeat. Audite quid Sapientia per Salomonem dicat: Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me (Prov. I. 28). Hinc est quod fatuae virgines tarde venientes clamant: Domine, Domine, aperti nobis, sed jam tunc aditum qu:erentibus dicitur: Amen, amen dico vobi, nescio vos. Hanc valde timendam sententiam, fratres charissimi, intenta aure percipite, ut tanto eam minus sentiatis in examine, quanto nunc auditis formidolosius in prædicatione. Si autem cuncta mundi relinquere, quod paucis datum est, non potestis, sic tenete quæ sunt hujus mundi, ut tamen per ea in mundo non teneamini; ut terrena res possideatur, non possideat; ut sub vestrae mentis sit dominio quod habetis, ne si mens vestra terrenarum rerum amore vincatur, a rebus suis magis ipsa possideatur. De hominibus qui vel plura ambiunt, vel obtinere cuncta quae ambierunt possunt, audite quod scriptum est: Quid prodesthomini si totum mundum lurretur,animæ vero suæ detrimentum patiatur (Matth. XVI. 26)? Ac si aperte Veritasdicat: Quid prodest homini si totum quod extra se est congreget, si hoc solum quod ipse est damnet? Sit ergo res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione, sint terrena quae nostro corpori serxiant quatenus cordi minime obsistant, ne nos ad coelestem patriam quo nos vocat Dominus, praepodiant. Nihil sit quod desiderium nostrae mentis retardet, nullius nos rei in hoc mundo delectatio implicet. Si bonum diligitur, mens in bonis mulioribus, id est in coelestibus delectetur; si malum metuitur, mala animo aeterna proponantur; ut dum illic esse conspicit, et amplius quod diligat, et amplius quod pertimescat, hic omnino non haereat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
