# De Expositione Novi Testamenti 1.89

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.89

(In exposit. B. Job, lib. vm, num. 85, et lib. II, num. 6.) Superna dispensatio hypocritis largitur bonum operis, et sortem denegat hæreditatis, operandi munera cumulat, et tamen vota operantis ignorat, quia dum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimæ umbra elationis obscuratur. Cum igitur a praesentis vitae favoribus, interveniente morte, fuerit separatus, internus eum arbitur negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatoris vitam juste reprobando Veritas ignorat, nec recognoscit ejus bona quae egit, quoniam haec ex intentione recta non protulit. Unde et fatuis virginibus in judicium veniens dicet: Ament amen dico vobis, nescio vos. In quibus dum corruptionem mentis considerat, carnis etiam incorruptionem damnat. Nescire autem Dei reprobare est. Unde et quibusdam quos reprobat in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Sicut etiam nescire mentiri vix verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur, non quo si mentiri velit nesciat, sed quo falsa loqui veritatis amore contemnat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
