# De Expositione Novi Testamenti 1.90

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.90

(Homil. 19, in Evang. n, 5.) Ad sanctam ecclesiam, fratres charissimi, quam multi convenimus, ecclesiae parietes implemus, et tamen nemo nostrum potest scire qui sint qui in illo electorum Dei numerentur grege. Ecce vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat: plerique Deum sequuntur vocibus, sed fugiunt moribus. Hinc etenim ad Titum Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16.) Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26.) Hinc igitur multi fidelibus per confessionem admiscentur, sed propter vitam reprobam in sorte fidelium in die iudicii numerari non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae hædos recipit cum agnis; sed attestante Evangelio, cum judex venerit, bonos separat a malis, sicut pastor segregat oves ab haedis. Neque etenim illic in ovium grege numerari possunt qui hic carnis suae voluptalibus serviunt. Illic eos a sorte humilium judex separat qui se hic in superbiae cornibus exaltant. Regnum cœlorum percipere nequeunt, qui hic et in cœlesti fide positi toto desiderio terrena quaerunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
