# De Expositione Novi Testamenti 1.91

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.91

(In exposit. B. Job, lib. XXVI, n. 50, 51.) Duae sunt partes, electorum scilicet atque reproborum, sed biniordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque judicantur et regnam, alii non judicantur et regna a, alii judicantur et pereunt, et alii non judicantur et pereunt. Ex parte quippe electorum judicantur et regnant qui vitæ maculas lacrymis tergunt. qui mala præcedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis judicis elecmosynarum superductione cooperiunt; quibus judex veniens in dextera consistentibus dicit:Esurivi, et dedisti, mihi manducare sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me. nudus, et cooperuistis me:infirmus, et visitastisme: in carcere eram, et venistis ad me (Ibid. v. 35). Quibus praemittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidele paratum vobis regnum a constitutione mundi. Alii autem non judicantur, et regnant, qui etiam præcepta Legis perfectione virtutum transcendunt, qui nequaquam hoc solum quod cunctis divina Lex præcipit implere contenli sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt; quibus dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, cum sederit filius hominis in sede majestatis suæ. sedebitis et vos super sedes duodecim,judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28) Et de quibus propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isa. III, 14). Et de quihus Salomon, cum de sanctæ Ecclesiae Sponso loqueretur, intulit, dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederi cum senatoribus terræ (Prov. xxxi, 23). Hi itaque in extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt; relinquentes quippe omnia, plus prompta devotione executi sunt quam juberi generaliter audierunt. Speciali namque jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade, et vendeomnia quæ habes, et da pauperibus,et habebis thesaurum in cælo: et veni, et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per Scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur,aliud quodperfectioribusspecialiterimperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur qui et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt qui, suadente perfidia, legem tenere contemnunt, ita non judicantur et regnant qui, suadente pietate, etiam ultra generalia divinae legis præcepta proficiunt. Hinc est quod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit. Cum enim accepisset ut, Evangelium praedicans, de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Justum est igitur ut iste non judicetur et regnet qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
