# De Expositione Novi Testamenti 1.92

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 1, Chapter 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.92

(Homil. 23,i n Evang., n. 2.) Hospitalitatem, fratres charissimi, diligite, opera charitatis amate. Hinc etenim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis manent in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis (Heb. XIII, 1). Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me. Cum igitur ante iudicium Dominus per membra sua suscipitur, in judicium veniens susceptores suos recognoscet, dicens: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Pensate ergo, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit, et ad hospitalitatis gratiam ne sitis pigri. Peregrini ad hospitium non solum invitandi, sed etiam trahendi. Ad mensas vestras Cbristum suscipite, ut vos ab eo suscipi nd æterna convivia valeatis. Praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
